monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XVIII <<<     >>> XX

Caput XIX

1 Hinc est quod et illi philosophi, qui veritati proprius accesserunt, iram atque libidinem vitiosas animi partes esse confessi sunt, eo quod turbide atque inordinate moverentur ad ea etiam, quae sapientia perpetrari vetat, ac per hoc opus habere moderatrice mente atque ratione.
2 Quam partem animi tertiam velut in arce quadam ad istas regendas perhibent conlocatam, ut illa imperante, istis servientibus possit in homine iustitia ex omni animi parte servari. Hae igitur partes, quas et in homine sapiente ac temperante fatentur esse vitiosas, ut eas ab his rebus, ad quas iniuste moventur, mens conpescendo et cohibendo refrenet ac revocet atque ad ea permittat, quae sapientiae lege concessa sunt (sicut iram ad exercendam iustam cohercitionem, sicut libidinem ad propagandae prolis officium) hae, inquam, partes in paradiso ante peccatum vitiosae non erant.
3 Non enim contra rectam voluntatem ad aliquid movebantur, unde necesse esset eas rationis tamquam frenis regentibus abstinere. Nam quod nunc ita moventur et ab eis, qui temperanter et iuste et pie vivunt, alias facilius, alias difficilius, tamen cohibendo et repugnando modificantur, non est utique sanitas ex natura, sed languor ex culpa.
4 Quod autem irae opera aliarumque affectionum in quibusque dictis atque factis non sic abscondit verecundia, ut opera libidinis, quae fiunt genitalibus membris, quid causae est, nisi quia in ceteris membra corporis non ipsae affectiones, sed, cum eis consenserit, voluntas movet, quae in usu eorum omnino dominatur?
5 Nam quisquis verbum emittit iratus vel etiam quemquam percutit, non posset hoc facere, nisi lingua et manus iubente quodam modo voluntate moverentur; quae membra, etiam cum ira nulla est, moventur eadem voluntate. At vero genitales corporis partes ita libido suo iuri quodam modo mancipavit, ut moveri non valeant, si ipsa defuerit et nisi ipsa vel ultro vel excitata surrexerit.
6 Hoc est quod pudet, hoc est quod intuentium oculos erubescendo devitat; magisque fert homo spectantium multitudinem, quando iniuste irascitur homini, quam vel unius aspectum, et quando iuste miscetur uxori.